

Epistola I ad Corinthos*
Caput 1: Versus 12
Hoc autem dico.Hic contra baptistas agere incipit, de quibus illi gloriabantur.Ego quidem.Sub suo nomine et apostolorum notat pseudo, ne si diceret: in nomine ipsius vel illius, videretur eis invidere, et sibi velle attribuere. Vel posuit nomina bonorum apostolorum ut ostendat quod si in nomine majorum non est gloriandum, nec in nomine illorum quorum doctrina prava est, gloriandum est.